Graffito

Romu=
lu[s] in ce (:caelo)
nu̲nc om̲en don (:donum?)


Findspot Pompeii, Casa del Menandro (I.10.4)
Language Latin
Writing Style pictura colore rubro
Apparatus Criticus Textus et mensurae secundum (6)(9). Status litterarum a. 2003 (6)(9).
Locus inventionis: titulus pictus colore rubro tabula marmorea, inventus inter fragmenta ab antiquis ad balnei praefurnium congesta (2); “vennero trovati nel portico occidentale del peristilio molti frammenti di lastre marmoree lì ammassate per un probabile reimpiego” Varone (6).
v. 3: Littera E ut II scripta est.
v. 3: CONDITOR legi potest secundum Maiuri non sine dubitatione apud (2); NUNC OMEN TOR ... (vel DON ...?) (2); NVNC OMEN ADOR(O) aut ADOR(AT) aut ADOR(A) coniecit Van Buren (4); NVNC OMENTOR(VM FVMIDA MASSA DATVR) exempli gratia proponit Skutsch (5), qui spatium tantum inter NVNC et quod sequitur vidit; autem, spatium inter OMEN et alias litteras esse Varone (6) confirmat.
Videtur esse initium versus Ennii (ann. 1, 110 Skutsch: ROMVLVS IN CAELO CVM DIS GENITALIBVS AEVOM / DEGIT) quod invenitur in titulis Pompeianis 3135 (=EDR196628), 7353 (=EDR196626), 8568 (=EDR127081), 8995a-b (=EDR196629), ut videtur omnibus auctoribus ante Skutsch (5). Aliter Skutsch (5), qui, v. 3 ut NVNC OMENTOR legens, contendit scriptores huius et aliorum quattuor titulorum non Ennianum sed Lucilianum locum, quem etiam Seneca (Apocol. 9, 5: QVI CVM ROMVLO POSSIT 'FERVENTIA RAPA VORARE') et Martialis (13, 16: HAEC TIBI BRVMALI GAVDENTIA FRIGORE RAPA / QVAE DAMVS IN CAELO ROMVLVS ESSE SOLET) revocare videntur, inscribere voluisse, in quo loco Lucilii, quem traditum non alibi habemus, scripta fuissent et ROMVLVS IN CAELO horum titulorum et verba FERVENTIA RAPA VORARE quae apud Seneca et Martialis leguntur; si res ita essent et hic et alii tituli ad consecrationem imperatoris (Claudii vel eam novissimam Vespasiani) referent, tempus horum titulorum inter a. 54 et 79 posset.
NVNC OMEN TOR… (2); haec verba visa sunt a Cugusi ut commentarium ad vv. 1-2 (ROMVLVS IN CAELO) (8).
Bibliography Not. Sc., 58, 1933, p. 291, nr. 147 (M. Della Corte) (1)
CIL 04, 07353 (2), cf. pp. 1448-1449 (3)
Rend. Pont. Ac. Arch., 28, 1954-56, pp. 39-40 (A. W. Van Buren) (4)
The Classical Quarterly, 14.1, 1964, pp. 90-91 (O. Skutsch) (5)
Menander. La casa del Menandro di Pompei, Milano 2003, pp. 194-196, con foto (A. Varone) (6)
The Cambridge Companion to Roman Satire, Cambridge 2005, pp. 125-127 (C. Connors) (7)
Stud. Philol. Val., 11, 2008, pp. 51-52 (P. Cugusi) (8)
A. Varone, G. Stefani, Titulorum pictorum Pompeianorum qui in CIL vol. IV collecti sunt Imagines, Roma 2009, p. 130, con foto (a. 2003) (9)
A. Cooley and M. Cooley, Pompeii and Herculaneum: a Sourcebook (2 ed.), New York 2014, p. 292 (10)
R. Wachter, Pompejanische Wandinschriften, Berlin/Boston 2019, p. 491, nr. 1423, con traduzione in tedesco (11)
http://ancientgraffiti.org/Graffiti/graffito/AGP-EDR196626 (12)
Link to EDR #EDR196626
Suggested Citation AGP-EDR196626, The Ancient Graffiti Project, <https://ancientgraffiti.org/Graffiti/graffito/AGP-EDR196626> [accessed: 13 Dec 2025]
Contributions

Editor: Rebecca Benefiel

Principal Contributor: Gianmarco Bianchini

Last Revision: 2025-02-28

Findspot: